HISTORIA LIBRI GENESIS

CAPUT 27: De morte Abel

#Gen. IV#supplendum est, liberabit eum a timore, a dolore, et miseria

Invidens itaque Cain fratri suo dixit ad eum: Egrediamur foras in agrum, vel transeamus. Dicit Hieronymus, qui hoc furtive in Samaritanorum libris, et nostrorum reperitur. Non enim legitur quid dixerit ad eum, sed intelligendum est, quod dixerit ei verba Domini, increpantis scilicet. Et tunc consurrexit adversus Abel, et interfecit eum, et dixit Dominus ad eum. Ubi est Abel frater tuus? Non ignorando, sed increpando improperans fratricidium. Qui cum vellet occultare factum, dixit Deus: Vox sanguinis fratris tui Abel clamat ad me de terra, id est notorium est quod fecisti, quia effusio sanguinis hoc indicat, nec eget accusatore quod in evidenti est. Inde est quod in Ecclesia quorumdam mos est, etiam si nemo accuset, pro sanguinis effusione suspecti in loco sacro trahuntur in causam, quia sanguis clamat, quod si negaverint, judicio Dei examinentur, et juramento. Nunc ergo maledictus eris super terram vagus, et profugus. Merito iste maledicitur, et non Adam, quia sciens iste poenam primae praevaricationis, inde fratricidium addidit. Timens ergo Cain, ne vel bestiae devorarent eum, si egrederetur ab hominibus, vel si maneret cum eis occiderent eum pro peccato suo, damnans se, et desperans, ait: Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear. Omnis qui invenerit me occidet me. Ex timore hoc dixit, vel optando dixit, quasi diceret: Utinam occidant me: Dixitque ei Deus. Nequaquam ita fiet. Non cito scilicet morieris, sed omnis qui occiderit Cain. Et tunc additur impersonaliter, septuplum punietur, id est punitio fiet de eo dum vivet in poena, usque ad septimum Lamech: quod consonat translationi Septuaginta: Omnis qui occiderit Cain septem vindictas exsolvet. Tradunt quidam poenam ejus durasse, usque ad septimam ejus generationem, quia septem peccata commisit. Non recte divisit, fratri invidit, dolose egit, vocans in agrum occidit, procaciter negavit, desperavit, poenitentiam damnatus non egit. Vel Omnis qui occiderit Cain septuplum punietur, id est plusquam ipse Cain pro prohibitione homicidii, quae nondum fuerat facta Cain. Et posuit Deus signum in Cain, tremorem capitis. Quia fratrem suum, qui erat caput Ecclesiae occiderat, ut sic sciretur a Domino punitus excommunicatus, et indignus misericordia, nec interficeretur. Tunc egressus a facie Domini, habitavit ad plagam orientalem Eden, id est deliciarum, non in deliciis, sed versus terram deliciarum. Josephus ait: Et multam peragrans terram cum uxore sua Chalmana, collocatus est in loco, qui Nayda nuncupatur in quo ei etiam filii nati sunt. Hieronymus tamen dicit: Non est terra Nayda, ut vulgus nostrum putat, sed habitavit in terra Nod, id est instabilis, et vagus, quod sonat nod, et dicitur Cain nod.